Logos Bible Study

3 Esdras 8:43–61

Clementine VulgateOther versions

43Et congregavi eos ad fluvium qui dicitur Thia, et metati fuimus illic triduo, et recognovi eos. 44Et ex filiis sacerdotum et Levitarum non inveni illic. 45Et misi ad Eleazarum, et Eccelon, et Masman, et Maloban, et Enaathan, et Samea, et Ioribum, Nathan, Enuagam, Zachariam, et Moso-lamum ipsos ductores et peritos: 46et dixi eis ut venirent ad Loddeum, qui erat apud locum gazophylacii. 47Et mandavi eis ut dicerent Loddeo, et fratribus eius, et illis qui erant in gazophylacio, ut mitterent nobis eos qui sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri: 48et adduxerunt nobis secundum manum validam Domini Dei nostri viros peritos: ex filiis Moholi, filii Levi, filii Israel, Sebebian, et filios et fratres, qui erant decem et octo: 49Asbiam, et Amin ex filiis filiorum Chananæi, et filii eorum viri viginti. 50Et ex his qui templo serviebant, quos dedit David, et ipsi principes ad operationem Levitis templo servientium ducenti viginti. Omnia nomina significata sunt in scripturis.

51Et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Dei, ut quærerem ab eo bonum iter nobis, et qui nobiscum erant, et filiis, et pecoribus propter insidias. 52Erubui enim petere a rege pedites et equites in comitatu, tutelæ gratia contra adversarios nostros. 53Diximus enim regi, quoniam virtus Domini erit cum eis qui inquirunt eum in omni affectu. 54Et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum hæc: quem et propitium habuimus, et compotes facti sumus Deo nostro.

55Et separavi ex plebis præpositis, et sacerdotibus templi viros duodecim, et Sedebiam, et Asannam, et cum eis ex fratribus eorum viros decem: 56et appendi eis aurum et argentum et vasa sacerdotalia domus Dei nostri, quæ donaverat rex, et consiliarii eius, et principes, et omnis Israel. 57Et cum appendissem, tradidi argenti talenta centum quinquaginta, et vasa argentea talentorum centum, et auri talenta centum, 58et vasorum aureorum septies viginti, et vasa ærea de bono æramento splendentia, duodecim, auri speciem reddentia. 59et dixi eis: Et vos sancti estis Domino, et vasa sunt sancta, et aurum, et argentum votum est Domino Deo patrum nostrorum. 60Vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis præpositis, et sacerdotibus et Levitis, et principibus civitatum Israel in Ierusalem, in pastophorio domus Dei nostri. 61Et hi qui susceperunt sacerdotes et Levitæ aurum et argentum et vasa, intulerunt in Ierusalem in templum Domini.

Read in Logos