3 Esdras 7:6–15
Clementine VulgateOther versions
6Et fecerunt filii Israel et sacerdotes et Levitæ, et ceteri qui erant ex captivitate, qui appositi sunt secundum ea quæ scripta sunt in libro Moysi. 7Et obtulerunt in dedicationem templi Domini, tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, 8et hœdos pro peccatis universi Israel, duodecim, secundum numerum tribuum Israel. 9Et steterunt sacerdotes et Levitæ amicti stolis per tribus super omnia opera Domini Dei Israel secundum librum Moysi, et ostiarii per singulas ianuas.
10Et egerunt filii Israel cum his qui erant ex captivitate, illud Phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitæ. 11Omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati, quia Levitæ omnes simul sanctificati sunt. 12Et immolaverunt Phase universi filii captivitatis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibimetipsis. 13Et manducaverunt filii Israel, qui erant ex captivitate omnes qui remanserant ab omnibus execrationibus gentium terræ quærentes Dominum, 14et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus epulantes in conspectu Domini, 15quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eos, confortare manus eorum ad opera Domini Dei Israel.
Public Domain