3 Esdras 6
Clementine VulgateOther versions
61In secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggæus, et Zacharias filius Addin prophetæ apud Iudæam et Ierusalem in nomine Dei Israel super eos. 2Tunc stans Zorobabel filius Salathiel, et Iesus filius Iosedec, inchoaverunt ædificare domum Domini, quæ est in Ierusalem: 3cum adessent eis prophetæ Domini, et adiuvarent eos.
In ipso tempore venit ad illos Sisennes subregulus Syriæ, et Phœnicis, et Satrabuzanes, et sodales eius, 4et dixerunt eis, Quo præcipiente vobis domum hanc ædificatis, et tectum istud, et alia omnia perficitis? et qui sunt structores qui hæc ædificant? 5Et habuerunt gratiam visitatione facta super eos, qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudæorum. 6et non sunt impediti ædificare, donec significaretur Dario de omnibus istis, et responsum acciperetur.
7Exemplum epistolæ, quam miserunt Dario. SISENNES subregulus Syriæ, et Phœnicis, et Satrabuzanes, et sodales eius in Syria, et Phœnice præsides, regi Dario salutem. 8Omnia nota sint domino regi, quod cum venissemus in regionem Iudææ, et introissemus in Ierusalem, invenimus ædificantes domum Dei magnam: 9et templum ex lapidibus politis, et magnis et pretiosis materiis in parietibus, 10et opera ilia instanter fieri, et suffragare, et prosperare in manibus eorum, et in omni gloria, quam diligentissime perfici. 11Tunc interrogavimus seniores, dicentes, Quo permittente vobis ædificatis domum istam, et opera hæc fundatis? 12Ideo autem interrogavimus eos, ut notum faceremus tibi homines et præpositos, et nominum scripturam præpositorum postulavimus illos. 13At illi responderunt nobis, dicentes, Nos sumus servi Domini, qui fecit cælum et terram, 14et ædificabatur hæc domus ante annos istos multos a rege Israel magno et fortissimo, et consummata est. 15Et quoniam patres nostri exacerbantes erant et peccaverunt in Deum Israel, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babyloniæ, regis Chaldæorum, 16et domum istam demolientes incenderunt, et populum captivum duxerunt in Babylonem. 17In primo anno regnante Cyro rege Babyloniæ, scripsit Cyrus rex domum hanc ædificare, 18et ilia sacra vasa aurea et argentea quæ extulerat Nabuchodonosor de domo quæ est in Ierusalem, et consecraverat ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel, et Salmanasaro subregulo: 19Et præceptum est eis ut offerrent hæc vasa, et reponerent in templo quod erat in Ierusalem, et ipsum templum Dei ædificare in loco suo. 20Tunc Salmanasarus subiecit fundamenta domus Domini, quæ est in Ierusalem: et exinde usque nunc ædificatur, et non accepit consummationem. 21Nunc ergo si iudicatur a te o rex, perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis, quæ sunt in Babylonia: 22et si inventum fuerit consilio Cyri regis cœptam esse structuram domus Domini, quæ est in Ierusalem, et iudicatur a Domino rege nostro, scribat de his nobis.
23Tunc Darius rex præcepit inquiri in bibliothecis: et inventus est in Ecbathanis oppido, quod est in media regione locus unus, in quo scripta erant ista: 24ANNO primo regnante Cyro, rex Cyrus præcepit domum Domini quæ est in Ierusalem ædificare, ubi incendebant igni assiduo, 25cuius altitudo sit cubitorum decem, et latitudo cubitorum sexaginta, quadratum lapidibus politis tribus, et meniano ligneo eiusdem regionis, et meniano uno novo, et impendia dari de domo Cyri regis: 26et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, quæ extulit Nabuchodonosor in domum Domini, quæ est in Ierusalem, ubi erant posita, ut ponantur illic: 27et præcepit curam agere Sisennem subregulum Syriæ, et Phœnicis, et Satrabuzanem, et sodales eius, et qui ordinati erant in Syria et Phœnice præsides, ut abstinerent se ab eodem loco.
28Et ego quoque præcepi in totum ædificare: et prospexi, ut adiuvent eos qui sunt ex captivitate Iudæorum, donec consummetur templum ædis Domini: 29et a vexatione tributorum Cœlesyriæ et Phœnicis, diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium Domini, Zorobabel præfecto, ad tauros, et arietes, et agnos, 30similiter autem et frumentum, et sal, et vinum, et oleum instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in Ierusalem, dictaverunt consumi quotidie sine ulla dilatione, 31ut offerantur libationes summo Deo pro rege et pueris eius, et orent pro ipsorum vita: 32et denuncietur, ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex his quæ scripta sunt, aut spreverint, accipiatur lignum de suis propriis, et suspendantur, et bona ipsorum regi ascribantur. 33Propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi, exterminet omnem regem et gentem, qui manum suam extenderit prohibere, aut male tractare domum Domini illam quæ est in Ierusalem. 34Ego Darius rex decrevi quam diligentissime secundum hæc fieri.
Public Domain