3 Esdras 5:47–53
Clementine VulgateOther versions
47Instante autem septimo mense, cumque essent filii Israel unusquisque in suis rebus, convenerunt unanimes in atrium, quod erat ante ianuam Orientalem. 48Et stantes Iesus filius Iosedec, et fratres eius sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et huius fratres, paraverunt altare, 49ut offerrent super illud holocautomata, secundum quæ in libro Moysi hominis Dei scripta sunt. 50Et convenerunt ibi ex aliis nationibus terræ, et erexerunt sacrarium in loco suo omnes gentes terræ, et offerebant hostias, et holocautomata Domino matutina. 51Et egerunt scenopegiam, et diem solemnem, sicut præceptum est in lege: et sacrificia quotidie, sicut oportebat: 52et post hæc oblationes institutas, et hostias sabbathorum, et neomeniarum, et dierum solemnium omnium sanctificatorum. 53Et quotquot vovebant Domino a neomenia septimi mensis, cœperunt hostias offerre Deo, et templum Domini nondum erat ædificatum.
Public Domain