3 Esdras 2:1–15
Clementine VulgateOther versions
21Regnante Cyro rege Persarum in consummatione verbi Domini in ore Ieremiæ, 2suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, et prædicavit in toto regno suo simul per scripturam, 3dicens: Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Me constituit regem orbi terrarum Dominus Israel, Dominus excelsus, 4et significavit mihi ædificare domum sibi in Ierusalem, quæ est in ludæa. 5Si quis est ex genere vestro, dominus ipsius ascendat cum eo in Ierusalem. 6Quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eos qui sunt in loco ipso, in auro et argento, 7in dationibus cum equis et iumentis, cumque aliis quæ secundum vota apponuntur in ædem Domini quæ est in Ierusalem.
8Et stantes principes tribuum, pagorum, et Iudææ ex tribu Beniamin, et Sacerdotes et Levitæ, quos excitavit Dominus ascendere et ædificare domum Domini quæ est in Ierusalem, et qui erant in circuitu eorum, 9adiuverunt in omni auro et argento eius, et iumentis, et votis compluribus multi quorum sensus excitatus est. 10Et Cyrus rex protulit vasa sacra Domini, quæ transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis ex Ierusalem, et consecravit ea idolo suo, 11et proferens ea Cyrus rex Persarum, tradidit Mithridato, qui erat super thesauros ipsius. 12Per hunc autem tradita sunt Salmanasaro præsidi Iudææ. 13Horum autem hic numerus. Libatoria argentea duo millia quadringenta, athiscæ argenteæ triginta: phialæ aureæ triginta, item argenteæ duo millia quadringentæ, et alia vasa mille. 14omnia autem vasa aurea et argentea, quinque millia octingenta sexaginta. 15Et enumerata sunt Salmanasaro simul cum his qui ex captivitate Babyloniæ venerant in Ierosolymam.
Public Domain