Logos Bible Study

3 Esdras 2–9

Clementine VulgateOther versions

21Regnante Cyro rege Persarum in consummatione verbi Domini in ore Ieremiæ, 2suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, et prædicavit in toto regno suo simul per scripturam, 3dicens: Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Me constituit regem orbi terrarum Dominus Israel, Dominus excelsus, 4et significavit mihi ædificare domum sibi in Ierusalem, quæ est in ludæa. 5Si quis est ex genere vestro, dominus ipsius ascendat cum eo in Ierusalem. 6Quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eos qui sunt in loco ipso, in auro et argento, 7in dationibus cum equis et iumentis, cumque aliis quæ secundum vota apponuntur in ædem Domini quæ est in Ierusalem.

8Et stantes principes tribuum, pagorum, et Iudææ ex tribu Beniamin, et Sacerdotes et Levitæ, quos excitavit Dominus ascendere et ædificare domum Domini quæ est in Ierusalem, et qui erant in circuitu eorum, 9adiuverunt in omni auro et argento eius, et iumentis, et votis compluribus multi quorum sensus excitatus est. 10Et Cyrus rex protulit vasa sacra Domini, quæ transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis ex Ierusalem, et consecravit ea idolo suo, 11et proferens ea Cyrus rex Persarum, tradidit Mithridato, qui erat super thesauros ipsius. 12Per hunc autem tradita sunt Salmanasaro præsidi Iudææ. 13Horum autem hic numerus. Libatoria argentea duo millia quadringenta, athiscæ argenteæ triginta: phialæ aureæ triginta, item argenteæ duo millia quadringentæ, et alia vasa mille. 14omnia autem vasa aurea et argentea, quinque millia octingenta sexaginta. 15Et enumerata sunt Salmanasaro simul cum his qui ex captivitate Babyloniæ venerant in Ierosolymam.

16In Artaxerxis autem regis Persarum temporibus scripserunt ei de his qui habitabant in Iudæa et Ierusalem, Balsamus, et Mithridatus, et Sabellius, et Rathimus, Balthemus, Samelius scriba, et reliqui habitantes in Samaria, et ceteris locis subiectam epistolam regi Artaxerxi. 17DOMINE, pueri tui Rathimus ab accidentibus, et Sabellius scriba, et reliqui curiæ tuæ iudices in Cœlesyria, et Phœnice. 18Et nunc notum sit domino regi, quoniam Iudæi qui ascenderunt a vobis ad nos, venientes in Ierusalem civitatem refugam et pessimam, ædificant furnos eius, et statuunt muros, et templum suscitant. 19Quod si civitas ista, et muri consummati fuerint, non tantum tributa non sustinebunt pendere, sed etiam regibus resistent. 20Et quia id agitur circa templum, recte haberi arbitrati sumus non despicere hoc ipsum: 21sed notum facere domino regi, ut si videbitur, rex, quæratur in libris patrum tuorum, 22et invenies in admonitionibus scripta de his, et scies quoniam civitas ista fuit refuga, et reges, et civitates concutiens, 23et Iudæi refugæ, et prælia committentes in ea ab æterno, ob quam causam civitas ista deserta est. 24Nunc ergo notum facimus, domine rex, quoniam si civitas hæc ædificata fuerit, et huius muri erecti fuerint, descensus tibi non erit in Cœlesyriam, et Phœnicen:

25Tunc scripsit rex Rathimo, qui scribebat accidentia, et Balthemo, et Sabellio scribæ, et ceteris constitutes, et habitantibus in Syria, et Phœnice, ea quæ subiecta sunt. 26LEGI epistolam quam misistis mihi. Præcepi ergo inquiri, et inventum est, quoniam civitas ilia est ab ævo regibus resistens, 27et homines refugæ, et prælia in ea efficientes, et reges fortissimi erant in Ierusalem dominantes, et tributa exigentes a Cœlesyria, et Phœnice. 28Nunc ergo præcepi prohibere homines illos ædificare civitatem, et prohibere ne quid ultra hæc fiant: 29sed nec procedant in plurimum, ex quo sunt malitiæ, ita ut regibus molestia importetur.

30Tunc recitatis his quæ a rege Artaxerxe scripta fuerant, Rathimus, et Sabellius scriba, et qui cum his constituti erant iungentes festinanter venerunt in Ierusalem cum equitatu, et turba, et agmine: 31cœperuntque ædificantes prohibere, et vacabant ab ædificatione templi in Ierusalem, usque secundo anno regni Darii regis Persarum.

31Rex Darius fecit cœnam magnam omnibus vernaculis suis, et omnibus magistratibus Mediæ et Persidis, 2et omnibus purpuratis, et prætoribus, et consulibus, et præfectis sub illo ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciis. 3Et cum manducassent, et bissent, et satiati reverterentur, tunc Darius rex ascendit in cubiculum suum, et dormivit, et expergefactus est.

4Tunc illi tres iuvenes corporis custodes, qui custodiebant corpus regis, dixerunt alter alteri: 5Dicamus unusquisque nostrum sermonem qui præcellat: et cuiuscumque apparuerit sermo sapientior alterius, dabit illi rex Darius dona magna, 6purpura cooperiri, et in auro bibere. et super aurum dormire, et currum aureo fræno, et cydarim byssinam, et torquem circa collum: 7et secundo loco sedebit a Dario propter sapientiam suam, et cognatus Darii vocabitur. 8Tunc scribentes singuli suum verbum signaverunt, et posuerunt subtus cervical Darii regis, 9et dixerunt, Cum surrexerit rex, dabimus illi scripta nostra: et quodcumque iudicaverit rex e tribus, et magistratus Persidis, quoniam verbum eius sapientius est, ipsi dabitur victoria sicut scriptum est. 10Unus scripsit Forte est vinum. 11Alius scripsit, Fortior est rex. 12Tertius scripsit, Fortiores sunt mulieres: super omnia autem vincit Veritas.

13Et cum surrexisset rex, acceperunt scripta sua, et dederunt illi, et legit. 14Et mittens vocavit omnes magistratus Persarum, et Medos, et purpuratos, et prætores, et præfectos: 15et sederunt in concilio: et lecta sunt scripta coram ipsis. 16Et dixit, Vocate adolescentes, et ipsi indicabunt verba sua. Et vocati sunt, et introierunt. 17Et dixit illis, Indicate nobis de his quæ scripta sunt.

Et cœpit prior, qui dixerat de fortitudine vini, 18et dixit, Viri, quam prævalet vinum omnibus hominibus qui bibunt illud! seducit mentem. 19Itemque regis et orphani facit mentem vanam. Item servi ac liberi, pauperis ac divitis, 20et omnem mentem convertit in securitatem et iucunditatem, et non meminit omnem tristitiam et debitum, 21et omnia præcordia facit honesta, et non meminit regem nec magistratum, et omnia per talenta loqui facit. 22Et non meminerunt, cum biberunt, amicitiam, nec fraternitatem: sed non multum post sumunt gladios. 23Et cum a vino merserint et surrexerint, non meminerunt quæ gesserunt. 24O viri, num præcellit vinum? quis sic cogitat facere? Et tacuit hoc dicto.

41Et inchoavit sequens dicere, qui dixit de fortitudine regis. 2O viri, num præcellunt homines, qui terram et mare obtinent, et omnia quæ in eis sunt? 3Rex autem super omnia præcellit, et dominatur eorum: et omne quodcumque dixerit illis, faciunt. 4Et si miserit illos ad bellatores, vadunt, et demoliuntur montes, et muros, et turres. 5Iugulantur, et iugulant, et regis verbum non prætereunt. nam si vicerint, afferunt regi omnia quæcumque prædati fuerint. 6Similiter et alii omnes, et quotquot non militant, nec pugnant, sed colunt terram: rursum cum fuerint metentes, afferunt tributa regi: 7et ipse unus solus si dixerit occidite, occidunt: dixerit remittite, remittunt: 8dixerit percutite, percutiunt: dixerit exterminate, exterminant: dixerit ædificate, ædificant: 9dixerit excidite, excidunt: dixerit plantate, plantant: 10et omnis plebs, et virtutes eum obaudiunt, et super hoc ipse recumbit, et bibit, et dormit. 11Hi autem custodiunt in circuitu eum, et non possunt ire singuli, et facere opera sua, sed in dicto obaudientes sunt ei. 12Viri, quomodo non præcellit rex qui sic diffamatur? Et tacuit.

13Tertius qui dixerat de mulieribus et veritate, hic est Zorobabel, cœpit loqui. 14Viri, non magnus rex, et multi homines, nec vinum præcellit. Quis est ergo qui dominatur eorum? 15Nonne mulieres genuerunt regem, et omnem populum, qui dominatur mari et terræ: 16et ex illis nati sunt, et ipsæ educaverunt eos qui plantaverunt vineas ex quibus vinum fit? 17Et ipsæ faciunt stolas omnium hominum, et ipsæ faciunt gloriam hominibus, et non possunt homines separari a mulieribus. 18Si congregaverint aurum et argentum, et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie, 19omnia hæc relinquentes in eam intendunt, et aperto ore conspiciunt, et eam alliciunt magis quam aurum et argentum, et omnem rem pretiosam. 20Homo patrem suum relinquit qui enutriit illum, et suam regionem, et ad mulierem se coniungit. 21Et cum muliere remittit animam: et neque patrem meminit, neque matrem, neque regionem. 22Et hinc oportet vos scire: quoniam mulieres dominantur vestri. Nonne doletis? 23Et accipit homo gladium suum, et vadit in viam facere furta, et homicidia, et mare navigare et flumina, 24et leonem videt, et in tenebris ingreditur: et cum furtum fecerit, et fraudes et rapinas amabili suæ affert. 25Et iterum, diligit homo uxorem suam magis quam patrem aut matrem. 26Et multi dementes facti sunt propter uxores suas: et servi facti sunt propter illas: 27et multi perierunt et iugulati sunt, et peccaverunt propter mulieres. 28Et nunc credite mihi, quia magnus est rex in potestate sua: quoniam omnes regiones verentur tangere eum. 29Videbam tamen Apemen filiam Bezacis, mirifici concubinam regis, sedentem iuxta regem ad dexteram, 30et auferentem diadema de capite eius, et imponentem sibi, et palmis cædebat regem de sinistra manu. 31Et super hæc aperto ore intuebatur eam: et si arriserit ei, ridet. nam si indignata ei fuerit, blanditur, donec reconcilietur in gratiam. 32O viri, cur non sunt fortiores mulieres? Magna est terra, et excelsum est cælum: quis ista agit?

33Et tunc rex, et purpurati intuebantur in alterutrum. Et inchoavit loqui de veritate. 34O viri, nonne fortes sunt mulieres? Magna est terra, et excelsum est cælum: et velox cursus solis convertit in gyro cælum in locum suum in una die. 35Nonne magnificus est qui hæc facit, et veritas magna, et fortior præ omnibus? 36Omnis terra veritatem invocat, cælum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur, et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum. 37Vinum iniquum, iniquus rex, iniquæ mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua illorum omnia opera, et non est in ipsis veritas, et in…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading 3 Esdras 2–9 in Logos