Logos Bible Study

2 Peter 1:5–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, 6in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, 7in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. 8Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. 9Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. 10Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.

Read in Logos
2 Peter 1:5: For this very reason, make every effort to supplement your faith with virtue, and virtue with knowledge …