Logos Bible Study

2 Peter 1:10–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

10Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. 11Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.

12Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. 13Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: 14certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. 15Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.

Read in Logos