Logos Bible Study

2 Kings 19:31–37

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

31De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ,

et quod salvetur de monte Sion:

zelus Domini exercituum faciet hoc.

32Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum:

Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam,

nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.

33Per viam qua venit, revertetur:

et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.

34Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me,

et propter David servum meum.

35Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit, 36et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. 37Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum: et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo.

Read in Logos