Logos Bible Study

2 Corinthians 8:16–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, 17quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. 18Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias: 19non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram: 20devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. 21Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. 22Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,

Read in Logos