Logos Bible Study

2 Corinthians 5:1–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. 2Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes: 3si tamen vestiti, non nudi inveniamur. 4Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. 5Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. 6Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino 7(per fidem enim ambulamus, et non per speciem): 8audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. 9Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.

Read in Logos
2 Corinthians 5:8: Yes, we are of good courage, and we would rather be away from the body and at home with the Lord.