Logos Bible Study

2 Corinthians 3:7–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

7Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: 8quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? 9Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. 10Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. 11Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est.

12Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: 13et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, 14sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), 15sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. 16Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.

Read in Logos