Logos Bible Study

2 Corinthians 3:13–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

13et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, 14sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), 15sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. 16Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. 17Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. 18Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Read in Logos
2 Corinthians 3:17: Now the Lord is the Spirit, and where the Spirit of the Lord is, there is freedom.