Logos Bible Study

2 Corinthians 4:10–5:10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

10semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. 11Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. 12Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. 13Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur: 14scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. 15Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. 16Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. 17Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, 18non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna sunt.

51Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. 2Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes: 3si tamen vestiti, non nudi inveniamur. 4Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. 5Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. 6Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino 7(per fidem enim ambulamus, et non per speciem): 8audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. 9Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi. 10Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

Read in Logos
2 Corinthians 4:17: For this light momentary affliction is preparing for us an eternal weight of glory beyond all comparison…