Logos Bible Study

2 Chronicles 4:11–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: 12hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia. 13Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum. 14Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus: 15mare unum, boves quoque duodecim sub mari, 16et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. 17In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. 18Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.

Read in Logos