Logos Bible Study

2 Chronicles 4:11–5:1

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: 12hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia. 13Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum. 14Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus: 15mare unum, boves quoque duodecim sub mari, 16et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. 17In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. 18Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris. 19Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis: 20candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo: 21et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt. 22Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.

51Intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus: argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.

Read in Logos