The Future of Bible Study Is Here.
1 Samuel 18:7–12
7 Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes:
Percussit Saul mille,
et David decem millia.
8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? 9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps. 10 Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam, 11 et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete: et declinavit David a facie ejus secundo. 12 Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.