The Future of Bible Study Is Here.
1 Corinthians 4:1–6
1 Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. 2 Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. 3 Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico. 4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. 5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. 6 Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|