The Future of Bible Study Is Here.
1 Corinthians 15:12–28
12 Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? 13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit. 14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: 15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. 16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. 17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. 18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. 19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, 21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. 22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. 24 Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. 25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. 26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat: 27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia. 28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.