Logos Bible Study

1 Timothy 6:6–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

6Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. 7Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. 8Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. 9Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. 10Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.

11Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. 12Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.

Read in Logos
1 Timothy 6:11: But as for you, O man of God, flee these things. Pursue righteousness, godliness, faith, love, steadfastness, gentleness.