Logos Bible Study

1 Samuel 20:15–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra: auferat Jonathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David. 16Pepigit ergo Jonathas fœdus cum domo David: et requisivit Dominus de manu inimicorum David. 17Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum. 18Dixitque ad eum Jonathas: Cras calendæ sunt, et requireris: 19requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis juxta lapidem cui nomen est Ezel. 20Et ego tres sagittas mittam juxta eum, et jaciam quasi exercens me ad signum. 21Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas. 22Si dixero puero: Ecce sagittæ intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagittæ ultra te sunt: vade in pace, quia dimisit te Dominus. 23De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.

Read in Logos