Logos Bible Study

1 Peter 2:13–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

13Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: 14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: 15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: 16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. 17Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.

18Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. 19Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.

Read in Logos
1 Peter 2:16: Live as people who are free, not using your freedom as a cover-up for evil, but living as servants of God.