Logos Bible Study

1 Peter 2:11–25

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, 12conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. 13Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: 14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: 15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: 16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. 17Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.

18Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. 19Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. 20Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. 21In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: 22qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: 23qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: 24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis. 25Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.

Read in Logos
1 Peter 2:16: Live as people who are free, not using your freedom as a cover-up for evil, but living as servants of God.