Logos Bible Study

1 Peter 1:8–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata: 9reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum. 10De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: 11scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: 12quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.

13Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi: 14quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis: 15sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: 16quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.

Read in Logos
1 Peter 1:16: …since it is written, “You shall be holy, for I am holy.”