Logos Bible Study

1 Corinthians 7:17–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

17Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. 18Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. 19Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. 20Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. 21Servus vocatus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fieri liber, magis utere. 22Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. 23Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum. 24Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.

Read in Logos
1 Corinthians 7:22: For he who was called in the Lord as a slave is a freedman of the Lord. Likewise he who was free when called is a slave of Christ.