Logos Bible Study

1 Corinthians 15:1–28

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 2per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. 3Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: 4et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: 5et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim: 6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: 7deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus: 8novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. 9Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. 10Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: 11sive enim ego, sive illi: sic prædicamus, et sic credidistis.

12Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? 13Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit. 14Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: 15invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. 16Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. 17Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. 18Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. 19Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, 21quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. 22Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 23Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. 24Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. 25Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. 26Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat: 27Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia. 28Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

Read in Logos
1 Corinthians 15:10: But by the grace of God I am what I am, and his grace toward me was not in vain. On the contrary, I worked harder than any of them, though it was not I, but the grace of God that is with me.