Logos Bible Study

1 Corinthians 11:5–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. 6Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. 7Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. 8Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. 9Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 10Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 11Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. 12Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. 13Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum?

Read in Logos