1 Corinthians 11:2–16
Clementine VulgateOther versions
Latin
Arabic
Czech
English
- DARBY 1890 Darby Bible
- ASV American Standard Version
- AV 1873 The Cambridge Paragraph Bible of the Authorized English Version
- CSB Christian Standard Bible
- D-R Douay-Rheims Bible
- ESV English Standard Version
- GW GOD’S WORD Translation
- GNB Good News Translation
- HCSB The Holman Christian Standard Bible
- KJV 1900 King James Version
- LSB Legacy Standard Bible
- LEB The Lexham English Bible
- MSG The Message: The Bible in Contemporary Language
- NET The NET Bible
- NASB95 New American Standard Bible (1995)
- NCV New Century Version
- NIrV New International Reader’s Version (1998)
- NIV New International Version (2011)
- NKJV The New King James Version
- NLT New Living Translation
- NRSVue New Revised Standard Version: Updated Edition
- RSV The Revised Standard Version
- RSVCE The Revised Standard Version, Catholic Edition
- YLT Young’s Literal Translation
French
German
Greek
Hungarian
Italian
Korean
Portuguese
Russian
Simplified Chinese
Spanish
Traditional Chinese
2Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. 3Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. 4Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. 5Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. 6Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. 7Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. 8Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. 9Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 10Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 11Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. 12Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. 13Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? 14Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: 15mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. 16Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
Public Domain