Logos Bible Study

1 Corinthians 11:17–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

17Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. 18Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. 19Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. 20Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. 21Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 22Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.

Read in Logos