1 Corinthians 11–16
Clementine VulgateOther versions
Latin
Arabic
Czech
English
- DARBY 1890 Darby Bible
- ASV American Standard Version
- AV 1873 The Cambridge Paragraph Bible of the Authorized English Version
- CSB Christian Standard Bible
- D-R Douay-Rheims Bible
- ESV English Standard Version
- GW GOD’S WORD Translation
- GNB Good News Translation
- HCSB The Holman Christian Standard Bible
- KJV 1900 King James Version
- LSB Legacy Standard Bible
- LEB The Lexham English Bible
- MSG The Message: The Bible in Contemporary Language
- NET The NET Bible
- NASB95 New American Standard Bible (1995)
- NCV New Century Version
- NIrV New International Reader’s Version (1998)
- NIV New International Version (2011)
- NKJV The New King James Version
- NLT New Living Translation
- NRSVue New Revised Standard Version: Updated Edition
- RSV The Revised Standard Version
- RSVCE The Revised Standard Version, Catholic Edition
- YLT Young’s Literal Translation
French
German
Greek
Hungarian
Italian
Korean
Portuguese
Russian
Simplified Chinese
Spanish
Traditional Chinese
111Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 2Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. 3Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. 4Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. 5Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. 6Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. 7Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. 8Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. 9Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 10Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 11Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. 12Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. 13Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? 14Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: 15mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. 16Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
17Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. 18Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. 19Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. 20Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. 21Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 22Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. 23Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, 24et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. 25Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. 26Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. 27Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 28Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. 29Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. 30Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. 31Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. 32Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. 33Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. 34Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
121De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. 2Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. 3Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. 4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: 5et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: 6et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. 7Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. 8Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum: 9alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: 10alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. 11Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
12Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. 13Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. 14Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. 15Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? 16Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? 17Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus? 18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. 19Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? 20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. 22Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: 23et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. 24Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, 25ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. 26Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
27Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. 28Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. 29Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores? 30numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? 31Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
131Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. 2Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. 3Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, 5non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, 6non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: 7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. 9Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. 10Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. 11Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. 12Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. 13Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.
141Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis. 2Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. 3Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. 4Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat. 5Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. 6Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? 7Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? 8Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? 9Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes. 10Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. 11Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus. 12Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis. 13Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. 14Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. 15Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. 16Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. 17Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur. 18Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. 19Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua. 20Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. 21In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus. 22Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus. 23Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis? 24Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: 25occulta cordis ejus manifesta…
This passage has been shortened. Keep reading 1 Corinthians 11–16 in Logos
Public Domain