Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat. Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit dicens: «Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei». Et comminatus est ei Iesus dicens: «Obmutesce et exi de homine!». Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo. Et mirati sunt...
Mark 1:21–28