The Future of Bible Study Is Here.
Zephaniah 1:1–7
1 Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ.
2 Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus:
3 congregans hominem et pecus,
congregans volatilia cæli et pisces maris:
et ruinæ impiorum erunt,
et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.
4 Et extendam manum meam super Judam
et super omnes habitantes Jerusalem:
et disperdam de loco hoc reliquias Baal,
et nomina ædituorum cum sacerdotibus;
5 et eos qui adorant super tecta militiam cæli,
et adorant et jurant in Domino,
et jurant in Melchom;
6 et qui avertuntur de post tergum Domini,
et qui non quæsierunt Dominum,
nec investigaverunt eum.
quia juxta est dies Domini:
quia præparavit Dominus hostiam;
sanctificavit vocatos suos.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|