Logos Bible Study

Zechariah 10:3–6

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

3Super pastores iratus est furor meus,

et super hircos visitabo:

quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda,

et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello.

4Ex ipso angulus, ex ipso paxillus,

ex ipso arcus prælii,

ex ipso egredietur omnis exactor simul.

5Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio,

et bellabunt, quia Dominus cum eis:

et confundentur ascensores equorum.

6Et confortabo domum Juda,

et domum Joseph salvabo:

et convertam eos, quia miserebor eorum:

et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos:

ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.

Read in Logos