Wisdom of Solomon 7:7–14
Clementine VulgateOther versions
Latin
English
- Apocrypha of the Old Testament
- AV 1873 The Cambridge Paragraph Bible of the Authorized English Version
- D-R Douay-Rheims Bible
- KJV Apoc The King James Version Apocrypha
- NRSVue New Revised Standard Version: Updated Edition
- RSV The Revised Standard Version
- RSVCE The Revised Standard Version, Catholic Edition
7Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus;
et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ:
8et præposui illam regnis et sedibus,
et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
9Nec comparavi illi lapidem pretiosum,
quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,
et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
10Super salutem et speciem dilexi illam,
et proposui pro luce habere illam,
quoniam inextinguibile est lumen illius.
11Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,
et innumerabilis honestas per manus illius;
12et lætatus sum in omnibus,
quoniam antecedebat me ista sapientia,
et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
13Quam sine fictione didici,
et sine invidia communico,
et honestatem illius non abscondo.
14Infinitus enim thesaurus est hominibus;
quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei,
propter disciplinæ dona commendati.
Public Domain