Wisdom of Solomon 2:16–25
Clementine VulgateOther versions
Latin
English
- Apocrypha of the Old Testament
- AV 1873 The Cambridge Paragraph Bible of the Authorized English Version
- D-R Douay-Rheims Bible
- KJV Apoc The King James Version Apocrypha
- NRSVue New Revised Standard Version: Updated Edition
- RSV The Revised Standard Version
- RSVCE The Revised Standard Version, Catholic Edition
16Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo,
et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis,
et præfert novissima justorum,
et gloriatur patrem se habere Deum.
17Videamus ergo si sermones illius veri sint,
et tentemus quæ ventura sunt illi,
et sciemus quæ erunt novissima illius.
18Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum,
et liberabit eum de manibus contrariorum.
19Contumelia et tormento interrogemus eum,
ut sciamus reverentiam ejus,
et probemus patientiam illius.
20Morte turpissima condemnemus eum;
erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
21Hæc cogitaverunt, et erraverunt:
excæcavit enim illos malitia eorum.
22Et nescierunt sacramenta Dei:
neque mercedem speraverunt justitiæ,
nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
23Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem,
et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
24Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum:
25imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
Public Domain