Logos Bible Study

Tobit 8:17–19

Clementine VulgateOther versions

17et dixerunt: Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus. 18Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. 19Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.

Read in Logos