Tobit 3:1–6
Clementine VulgateOther versions
Latin
English
- Apocrypha of the Old Testament
- AV 1873 The Cambridge Paragraph Bible of the Authorized English Version
- D-R Douay-Rheims Bible
- KJV Apoc The King James Version Apocrypha
- NRSVue New Revised Standard Version: Updated Edition
- RSV The Revised Standard Version
- RSVCE The Revised Standard Version, Catholic Edition
1Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis, 2dicens:
Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt,
et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
3Et nunc Domine, memor esto mei,
et ne vindictam sumas de peccatis meis,
neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
4Quoniam non obedivimus præceptis tuis,
ideo traditi sumus in direptionem,
et captivitatem, et mortem,
et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus
in quibus dispersisti nos.
5Et nunc Domine, magna judicia tua,
quia non egimus secundum præcepta tua,
et non ambulavimus sinceriter coram te.
6Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum,
et præcipe in pace recipi spiritum meum:
expedit enim mihi mori magis quam vivere.
Public Domain