Logos Bible Study

Tobit 13:6–12

Clementine VulgateOther versions

6Aspicite ergo quæ fecit nobiscum,

et cum timore et tremore confitemini illi:

regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.

7Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi:

quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.

8Convertimini itaque peccatores,

et facite justitiam coram Deo,

credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.

9Ego autem et anima mea in eo lætabimur.

10Benedicite Dominum omnes electi ejus:

agite dies lætitiæ, et confitemini illi.

11Jerusalem civitas Dei,

castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.

12Confitere Domino in bonis tuis,

et benedic Deum sæculorum:

ut reædificet in te tabernaculum suum,

et revocet ad te omnes captivos,

et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.

Read in Logos