Tobit 5–6
Clementine VulgateOther versions
Latin
English
51Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater. 2Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro: ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi. 3Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me habeo: quod dum illi ostenderis, statim restituet. 4Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam. 5Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præcinctum, et quasi paratum ad ambulandum. 6Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus, bone juvenis? 7At ille respondit: Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei: Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum? 8Cui respondit: Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis. 9Cui Tobias ait: Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo. 10Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum. 11Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper. 12Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video? 13Cui ait juvenis: Forti animo esto: in proximo est ut a Deo cureris. 14Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. 15Et dixit ei angelus: Ego ducam, et reducam eum ad te. 16Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu. 17Cui Raphaël angelus dixit: Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat? 18sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius. 19Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. 20Dixit autem illi angelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. 21Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.
22Tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul. 23Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere: Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis. 24Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum: 25sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. 26Dixitque ei Tobias: Noli flere: salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. 27Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. 28Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.
61Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. 2Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. 3Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me. 4Et dixit ei angelus: Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus. 5Tunc dixit ei angelus: Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi: sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. 6Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via: cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum. 7Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti? 8Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. 9Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.
10Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut maneamus? 11Respondensque angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam præter eam. 12Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem. 13Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. 14Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos. 15Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. 16Tunc angelus Raphaël dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium. 17Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus: habet potestatem dæmonium super eos. 18Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. 19Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium. 20Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. 21Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. 22Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.
Public Domain