The Future of Bible Study Is Here.
Song of Solomon 1:2–13
2 fragrantia unguentis optimis.
Oleum effusum nomen tuum;
ideo adolescentulæ dilexerunt te.
3 CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus
in odorem unguentorum tuorum.
Introduxit me rex in cellaria sua;
exsultabimus et lætabimur in te,
memores uberum tuorum super vinum.
Recti diligunt te.
4 SPONSA. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,
sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5 Nolite me considerare quod fusca sim,
quia decoloravit me sol.
Filii matris meæ pugnaverunt contra me;
posuerunt me custodem in vineis:
vineam meam non custodivi.
6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,
ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7 SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,
egredere, et abi post vestigia gregum,
et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
8 Equitatui meo in curribus Pharaonis
assimilavi te, amica mea.
9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis;
collum tuum sicut monilia.
10 Murenulas aureas faciemus tibi,
vermiculatas argento.
11 SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum.
12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi;
inter ubera mea commorabitur.
13 Botrus cypri dilectus meus mihi
in vineis Engaddi.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|