Logos Bible Study

Sirach 5

Clementine VulgateOther versions

51Noli attendere ad possessiones iniquas,

et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita:

nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.

2Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,

3et ne dixeris: Quomodo potui?

aut, Quis me subjiciet propter facta mea?

Deus enim vindicans vindicabit.

4Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste?

Altissimus enim est patiens redditor.

5De propitiatio peccato noli esse sine metu,

neque adjicias peccatum super peccatum.

6Et ne dicas: Miseratio Domini magna est,

multitudinis peccatorum meorum miserebitur:

7misericordia enim et ira ab illo cito proximant,

et in peccatores respicit ira illius.

8Non tardes converti ad Dominum,

et ne differas de die in diem:

9subito enim veniet ira illius,

et in tempore vindictæ disperdet te.

10Noli anxius esse in divitiis injustis:

non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.

11Non ventiles te in omnem ventum,

et non eas in omnem viam:

sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.

12Esto firmus in via Domini,

et in veritate sensus tui et scientia:

et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.

13Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas,

et cum sapientia proferas responsum verum.

14Si est tibi intellectus, responde proximo:

sin autem, sit manus tua super os tuum,

ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.

15Honor et gloria in sermone sensati:

lingua vero imprudentis subversio est ipsius.

16Non appelleris susurro,

et lingua tua ne capiaris et confundaris:

17super furem enim est confusio et pœnitentia,

et denotatio pessima super bilinguem:

susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.

18Justifica pusillum

et magnum similiter.

Read in Logos