The Future of Bible Study Is Here.
Romans 9:11–16
11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), 12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori, 13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. 15 Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. 16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|