Logos Bible Study

Romans 6:5–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. 6Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. 7Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. 8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, 9scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. 10Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. 11Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.

Read in Logos
Romans 6:6: We know that our old self was crucified with him in order that the body of sin might be brought to nothing, so that we would no longer be enslaved to sin.