Logos Bible Study

Romans 6:16–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? 17Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. 18Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ. 19Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. 20Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ. 21Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. 22Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.

Read in Logos
Romans 6:22: But now that you have been set free from sin and have become slaves of God, the fruit you get leads to sanctification and its end, eternal life.