The Future of Bible Study Is Here.
Romans 5:3–11
3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: 4 patientia autem probationem, probatio vero spem, 5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. 6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? 7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. 8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, 9 Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. 10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. 11 Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|