The Future of Bible Study Is Here.
Romans 3:10–24
Quia non est justus quisquam:
11 non est intelligens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt:
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13 Sepulchrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant:
venenum aspidum sub labiis eorum:
14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:
16 contritio et infelicitas in viis eorum:
17 et viam pacis non cognoverunt:
18 non est timor Dei ante oculos eorum.
19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: 20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. 22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: 23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. 24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|