Logos Bible Study

Romans 2:1–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas. 2Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. 3Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? 4an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? 5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, 6qui reddet unicuique secundum opera ejus: 7iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: 8iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. 9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: 10gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco: 11non enim est acceptio personarum apud Deum.

Read in Logos