Logos Bible Study

Romans 15:1–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. 2Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. 3Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. 4Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. 5Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: 6ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. 7Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. 8Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: 9gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. 10Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus. 11Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. 12Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. 13Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.

Read in Logos
Romans 15:13: May the God of hope fill you with all joy and peace in believing, so that by the power of the Holy Spirit you may abound in hope.