Logos Bible Study

Romans 14:14–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. 15Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. 16Non ergo blasphemetur bonum nostrum. 17Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: 18qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.

Read in Logos