Logos Bible Study

Romans 14:1–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. 2Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. 3Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. 4Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. 5Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. 6Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. 7Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. 8Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. 9In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. 10Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. 11Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. 12Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.

Read in Logos